denarius s. petri
Romescot, in Legibus Edwardi Confess. cap. 10. et apud alios ;
Le Denier S. Pere, in Legibus Guillelmi Nothi vernaculis cap. 18.
Denarii, quos Romæ ad S. Petrum debemus, inquit Kanutus apud Radulfum de Diceto ann. 1031 :
Census B. Petri in Anglia,apud Hugonem Flaviniac. ann. 1101.
Salvo per omnia Denario B. Petri, videlicet mille marchas sterlingorum annuatim percipiatVide Murator. tom. 5. Antiq. Ital. med. ævi col. 827.(ecclesia Romana) in festo B. Michaelisv . et in Paschacv . marchas ;cvij . pro regno Angliæ etciij . pro regno Hiberniæ.c
Hic est Offa Rex, qui dedit Vicario B. Petri Romanæ urbis Pontifici redditum statutum, quod vocatur Romescot, de singulis domibus regni sui in æternum.Quod alii Inæ et Offæ, Will. Malmesburiensis lib. 2. Hist. cap. 2. et Bromptonus Ethelwolfo Regi tribuunt :
Postea Romam abiit, et contulit Deo et B. Petro singulis annis de qualibet domo totius Angliæ unum denarium, qui hodie Denarius S. Petri vulgariter appellatur, et ipsemet ob devotionem, quam erga Deum gesserat, purum denarium obtulit pura mente.Rem conciliat Polyd. Virgil. qui a tribus istis Regibus Denarium S. Petri vicissim concessum, eamque pensitationem, sua etiamnum ætate, hoc est, sub Henr. VIII. obtinuisse scribit. Exigebatur igitur in singulas domos. At Legibus Edw. cap. 10. et Guill. Nothi cap. 18. ab iis tantum,
qui haberent 30. denariatas vivæ pecuniæ in domo sua.
Quæ tanta libertate privilegiata refulget, ut ab Apostolica consuetudine et reditu, qui Romescot dicitur Anglice, Denarius S. Petri Latine, cum neque Rex, neque Archiepiscopus, vel Episcopus, vel Prior, aut quilibet de Regno, ab illius solutione sit immunis : ipsa quidem Ecclesia, quæ Basilica S. Petri dicitur, sola quieta est.Eadem habet Matthæus Westmonasteriensis ann. 704.
Unusquisque qui habet feminam debet dare unum Denarium S. Petri, et qui non habet unum obolum præter francalanos.
summonebatur in festo Apostolorum Petri et Pauli, et colligebatur in festo Vinculorum S. Petri, ut est in Canonibus Edgari cap. 54. in Legibus Kanuti cap. 9. Edwardi Regis cap. 10. et Henrici I. cap. 11. in Concilio Ænhamensi ann. 1009. cap. 11. etc. Colligebatur vero a Prælatis ipsis, ut liquet ex Innocent. III. lib. 16. Ep. 173.
Regis Eleemosynanuncupatur in Legibus Edwardi cap. 10.
Eleemosyna S. Petri, in Charta Paschalis PP. apud Eadm. lib. 5. Hist. Novor. pag. 113. Ita Joannes Rex Angliæ apud Innocentium III. lib. 16. Epist. 131. Matth. Paris ann. 1213.
Ad indicium autem hujus nostræ perpetuæ obligationis et concessionis, volumus et stabilimus, ut de propriis et specialibus redditibus nostrisprædictorum regnorum pro omni servitio et consuetudine, quæ pro ipsis facere debemus, salvis per omnia Denariis B. Petri, Ecclesia Romana mille marcas esterlingorum percipiat annuatim, etc.
Censusque Ecclesiædictum est, ad cujus solutionem etiam adhibitæ censuræ Ecclesiasticæ, ut est apud Innocentium III. lib. 16. Epist. 173. et in Chronico Aulæ regiæ cap. 9. sed tantum ap certam summam, scilicet 200. lib. 26. sol. ab Episcopis colligendam hic census redactus est. Vide Prynneum in Libertatibus Eccl. Anglic. tom. 3. pag. 1171. Adde eumdem pag. 50.
Schola Anglorum, deferebatur, ut habet Epistola Alexandri II. PP. ad Willelm. Nothum apud Baron. ann. 1068. n. 2. Vide Lanfrancum Epist. 7. Ordericum Vital. lib. 3. pag. 465. Will. Malmesbur. pag. 75. Spelmannum in
Romescot, Jo. Foxum lib. 4. pag. 371. Edit. 2. et infra in Romescot.
Denarius S. Petrinon modo exactus in Anglia, sed et in cæteris ferme regnis ;
Dicendum est autem omnibus Gallis, et per veram obedientiam præcipiendum, ut unaquæque domus saltem unum Denarium annuatim solvant B. Petro, si eum recognoscunt Patrem et Pastorem suum more antiquo.Vide supra in voce Census.
Hoc annoAdde cap. 33. Epistola MS. Ducis Silesiæ hæredis regni Poloniæ ad Joannem PP. ann. 1323. ex Bibl. Regia :(1320.) Lokotto Dux Sandomeriæ a Sede Apostolica obtinuit Coronam regalem Poloniæ,... incœpitque statim Denarium S. Petri de unoquoque capite humano Sedi Apostolicæ decimaliter solvere, qui antea longo tempore denegatus fuerat, ut dicitur, de facto, non de jure. Verumtamen quia Duces Silesiæ hunc dare decimalem Denarium denegant Apostolico, ipsorum dominia usque hodie stant sub Ecclesiastico interdicto.
Denarium vero sancti Petri, licet modo insolito exigatur, ipsum tamen ego et fratres mei in signum obedientiæ, qua sanctissimæ paternitati vestræ et Apostolicæ Sedi immediate nos recognoscimus esse subjectos, in omnibus terris et districtibus nostris solvi dudum mandavimus, etc.Charta alia ibidem :
Super solutione census, qui Denarius Beati Petri nuncupatur in partibus Poloniæ, etc.Vide Ditmarum lib. 6. et Gregor. VII. lib. 2. Epist. 7.
Duæ litteræ... diversis sigillis sigillatæ, continentes financiam per cives et incolas Culmenses ac Pomeraniæ Wratislaviensis diocesis de Denario B. Petri pro arreragiis ecclesiæ Romanæ debitam... et constituerunt procuratores suos dicti incolæ et cives, qui jurarent in animas eorum perpetuis temporibus solvere præfatum Denarium B. Petri Cameræ Apostolicæ in Quadragesima... Item transcriptum unius Instrumenti vij. sigillis sigillatum super solutione census, qui Denarius P. Petri nuncupatur, in partibus Poloniæ, videlicet in civitate et diocesi Culmensis et terra Pomeraniæ illius diocesis, quæ cessaverat solvere dictum censum per aliquos annos. Anno 1335.
Processi cum ipso versus Avenionemad PP. Benedictum XII. ad concordandum cum eo de Denario S. Petri, qui datur in diœcesi Wratislaviensi.
Ad indicium autem quod præscriptum regnumQua vero de causa istud regnum(Portugaliæ) beati Petri juris existat, pro amplioris reverentiæ argumento, statuisti duas marchas auri annis singulis nobis nostrisque successoribus persolvendas.
B. Petri juris existereibi dicatur, declarat Cencius in lib. cens. eccl. Rom. ex Cod. reg. 4188 :
Adefonsus dux Portugalensis de tota terra sua, quam nunc habet et in futurum, Deo propitio, poterit adipisci, iiij. uncias : procedente vero tempore, ab Alexandro III. regio vocabulo insignitus idem Adefonsus, præscriptas iiij. uncias in duas marchas auri purissimi post Lateranense Concilium augmentavit.
Comme descors fust meu..... pour cause de unze livres Parisis ou environ de chens, cascun an deubs auxdits religieux à le cause de leurdite ville de Wailly vers Arras..... à deux termes : est assavoir le moittié au Dimenche prochain apres la Trinité, et l'autre moittié le Dimenche après la Toussains, et lesquels deniers sont appellés les Deniers saint Pierre, etc.